Hľadaný výraz: Mt 27,24-26; Mk 15,15; Lk 23,24-25; Jn 19,16, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: “ Innocens ego sum a sanguine hoc; vos videritis! ”. 25 Et respondens universus populus dixit: “ Sanguis eius super nos et super filios nostros ”. 26 Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur.

15 Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.

24 Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum: 25 dimisit autem eum, qui propter seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant; Iesum vero tradidit voluntati eorum.

16 Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum.

1

mail   print   facebook   twitter